monumenta.ch > Tertullianus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 33, 1
Sed quid ego amplius de religione atque pietate christiana in imperatorem? quem necesse est suspiciamus ut eum, quem dominus noster elegerit . Et merito dixerim, noster est magis Caesar, ut a nostro Deo constitutus. Itaque et in eo plus ego illi operor in salutem, non solum quod eam ab eo postulo, qui potest praestare, aut quod talis postulo, qui merear impetrare, sed etiam quod temperans maiestatem Caesaris infra deum magis illum commendo deo, cui soli subiicio. Subiicio autem, cui non adaequo. Non enim deum Imperatorem dicam, vel quia mentiri nescio , vel quia illum deridere non audeo , vel quia nec ipse se deum volet dici . Si homo sit, interest hominis deo cedere; satis habeat appellari imperator.